- CYBIARII
- CYBIARIIapud Arnobium, l. 2. Quid cybiarios, salinatores, bolonas, unguentarios, aurifices, aucupes, vanorum sirpiarumque vinctores: sunt qui Cybia vendebant, recte proin salinatoribus iuncti. Est aucem Cybium, Graece κύβιον, quadratum salsamenti frustum, quod prom inter genera piscium referens perperam Plinius, eôdem errore pelamidem esse putavit, l. 32. c. 11. Cyhium ita vocatur pelamis, quae post quadraginta dies a Ponto in Maeotim revertitur. Nempe, cum moris haberent Graeci, ut partes salsamentorum magnorum eôdem nomine appellarent, quô piscem, pelamidas vocârunt ἀπολέκτους τόμους, seu frusta grandiora et selectiora, ex iis confecta. Quae postmodum in Cybia quadrata, unde nomen, particulatim iterum concidebantur: unde quod τὰ κίβια ex pelmaide ita in formam cubi pararentur, hinc et cybiis ipsis pelamidis nomen datum. Docet is certe idem, l. 9. c. 15. Pelemides in apolectos, particulatimque consectae in genera Cybiorum dispartiuntur etc. Ita Martialis, l. 5. Epigr. 78. quô Tyrannium ad cenam invitat:Non deerunt tibi, si soles προπίιειν,Viles Cappadocae, gravesque porri,Divisis cybium latebit ovis.Ubi frusta hae pelamidum ovis ruptis frixa tectaque fuisse innuit, etc. Inde Cybiosactes, cognomen Aegyptii Regis turpissimarum sordium, παρὰ τὸ σάττειν τά κύβια, quod est istiusmodi salsamentis iumentum onerare. Vide Salmasium, ad Solin. p. 1317.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.